Octávo Idus Augústi _ In monte Thabor Transfigurátio Dómini nostri Jesu Christi. Romæ, via Appia, in cœmetério Callísti, natális beáti Xysti Secúndi, Papæ et Mártyris, qui, in persecutióne Valeriáni, gládio animadvérsus, martýrii corónam accépit. Item Romæ sanctórum Mártyrum Felicíssimi et Agapíti, ipsíus beáti Xysti Diaconórum; Januárii, Magni, Vincéntii et Stéphani, Subdiaconórum. Hi omnes, una cum eódem Pontífice páriter decolláti sunt, atque in Prætextáti cœmetério sepúlti. Passus est étiam cum eis beátus Quartus, ut scribit sanctus Cypriánus. Bonóniæ natális sancti Domínici Confessóris, qui Ordinis Fratrum Prædicatórum Fundátor éxstitit. Hic vir, sanctitáte et doctrína claríssimus, virginitátem perpétuo illibátam custodívit, et, ob singulárem meritórum grátiam, tres mórtuos suscitávit; cumque prædicatióne sua compressísset hǽreses, ac plúrimos ad religiósam et piam vitam instituísset, in pace quiévit. Ejus autem festívitas prídie Nonas mensis hujus celebrátur, ex constitutióne Pauli Papæ Quarti. In monastério sancti Petri de Cardégna, Ordinis sancti Benedícti, apud Burgos, in Hispánia, pássio ducentórum Monachórum cum Stéphano Abbáte, qui a Saracénis pro Jesu Christi fide interfécti sunt, atque ibídem in claustro a Christiánis sepúlti. Complúti, in Hispánia, sanctórum Mártyrum Justi et Pastóris fratrum, qui, cum adhuc púeri lítteris imbueréntur, sponte ad martýrium, projéctis in schola tábulis, cucurrérunt; et mox, a Daciáno Prǽside tenéri jussi et fústibus cædi, ambo, cum se mútuis exhortatiónibus constantíssime corroborárent, extra civitátem perdúcti sunt, et ibi a carnífice juguláti. Romæ sancti Hormísdæ, Papæ et Confessóris. Amidæ, in Mesopotámia, sancti Jacóbi Eremítæ, miráculis clari.