Tértio Kaléndas Júlii _ Romæ natális sanctórum Apostolórum Petri et Pauli, qui eódem anno eodémque die passi sunt, sub Neróne Imperatóre. Horum prior, in eádem Urbe, cápite ad terram verso cruci affíxus, et in Vaticáno juxta viam Triumphálem sepúltus, totíus Orbis veneratióne celebrátur; postérior autem, gládio animadvérsus, et via Ostiénsi sepúltus, pari honóre habétur. In Cypro sanctæ Maríæ, matris Joánnis qui cognominátus est Marcus. In castro Argentómacho, in Gállia, sancti Marcélli Mártyris, qui, pro fide Christi, una cum Anastásio, viro militári, cápite plexus est. Génuæ natális sancti Syri Epíscopi. Nárniæ sancti Cássii, ejúsdem civitátis Epíscopi, de quo sanctus Gregórius Papa refert quod nullus ferme dies vitæ ejus abscedébat, quo placatiónis hóstias omnipoténti Deo non offérret; cui et concordábat vita, quia, cuncta quæ habébat, in eleemósynis tríbuens, in hora sacrifícii totus in lácrimis diffluébat. Demum, natalítio Apostolórum die, quo síngulis annis Romam veníre consuéverat, in eádem Narniénsi urbe, cum Missárum solémnia celebrásset, et corpus Domínicum pacémque ómnibus dedísset, migrávit ad Dóminum. In território Senonénsi sanctæ Benedíctæ Vírginis.