Undécimo Kaléndas Mártii _ Romæ natális sancti Gabíni, Presbýteri et Mártyris, qui fuit frater beáti Caji Papæ, atque, a Diocletiáno diu in custódia vínculis afflíctus, pretiósa morte sibi cæli gáudia comparávit. In Africa sanctórum Mártyrum Públii, Juliáni, Marcélli et aliórum. In Palæstína commemorátio sanctórum Monachórum, et aliórum Mártyrum, qui a Saracénis, sub Duce Alamúndaro, ob Christi fidem, sævíssime cæsi sunt. Neápoli, in Campánia, sancti Quod-vult-Deus, Carthaginénsis Epíscopi, qui, una cum Clero, a Rege Ariáno Genseríco in fractas et absque remígiis ac velis naves impósitus, præter spem Neápolim áppulit, ibíque, in exsílio pósitus, Conféssor occúbuit. Hierosólymis sancti Zambdæ Epíscopi. Solis, in Cypro, sancti Auxíbii Epíscopi. Apud Benevéntum sancti Barbati Epíscopi, qui, sanctitáte célebris, Longobárdos et eórum Ducem convértit ad Christum. Medioláni sancti Mansuéti, Epíscopi et Confessóris.