Tertio Kalendas Januarii _ Romae natalis sancti Felicis Primi, Papae et Martyris, qui sub Aureliano Principe Ecclesiam rexit. Ipsius tamen festum tertio Kalendas Junii celebratur. Spoleti item natalis sanctorum Martyrum Sabini, Assisiensis Episcopi, atque Exsuperantii et Marcelli Diaconorum, ac Venustiani Praesidis cum uxore et filiis, sub Maximiano Imperatore. Ex ipsis Marcellus et Exsuperantius, primum equuleo suspensi, deinde fustibus graviter mactati, postremum, abrasi ungulis et laterum exustione assati, martyrium compleverunt; Venustianus autem non multo post, simul cum uxore et filiis, est gladio necatus; sanctus vero Sabinus, post detruncationem manuum et diutinam carceris macerationem, ad mortem usque caesus est. Horum martyrium, licet diverso exstiterit tempore, una tamen die recolitur. Alexandriae sanctorum Mansueti, Severi, Appiani, Donati, Honorii et Sociorum Martyrum. Thessalonicae sanctae Anysiae Martyris. Ibidem sancti Anysii, ejusdem civitatis Episcopi. Mediolani sancti Eugenii, Episcopi et Confessoris. Ravennae sancti Liberii Episcopi. Aquilae, in Vestinis, sancti Rainerii Episcopi.