Sexto Kalendas Januarii _ Apud Ephesum natalis sancti Joannis, Apostoli et Evangelistae, qui, post Evangelii scriptionem, post exsilii relegationem et Apocalypsim divinam, usque ad Trajani Principis tempora perseverans, totius Asiae fundavit rexitque Ecclesias, ac tandem, confectus senio, sexagesimo octavo post passionem Domini anno mortuus est, et juxta eamdem urbem sepultus. Constantinopoli sanctorum Confessorum Theodori et Theophanis fratrum, qui, a pueritia in Palaestinensi sancti Sabbae monasterio nutriti, cum postea pro sanctarum Imaginum cultu adversus Leonem Armenum strenue decertarent, ejus jussu verberibus affecti sunt et exsilio relegati. Sed, eodem Leone mortuo, rursus Theophilo Imperatori, qui eadem impietate detinebatur, constanter resistentes, verberibus iterum caesi et in exsilium pulsi sunt, ubi Theodorus in carcere exspiravit. Theophanes vero, pace demum Ecclesiae reddita, factus est Nicaenae civitatis Episcopus, et confessionis gloria praeclarus quievit in Domino. Alexandriae sancti Maximi Episcopi, qui satis clarus et insignis titulo confessionis effectus est. Constantinopoli sanctae Nicaretes Virginis, quae, sub Arcadio Imperatore, claruit sanctitate.