Nono Kalendas Januarii _ Vigilia Nativitatis Domini nostri Jesu Christi. Apud Spoletum sancti Gregorii, Presbyteri et Martyris; qui, temporibus Diocletiani et Maximiani Imperatorum, primo nodosis fustibus caesus, ac deinde, post craticulam et carcerem, carduis ferreis in genibus percussus, sed et ardentibus lampadibus per latera incensus, tandem est decollatus. Tripoli, in Phoenicia, sanctorum Martyrum Luciani, Metrobii, Pauli, Zenobii, Theotimi et Drusi. Nicomediae sancti Euthymii Martyris, qui, in persecutione Diocletiani, cum multos ad martyrium praemisisset, et ipse, ense transfixus, eos secutus est ad coronam. Antiochiae natalis sanctarum Virginum quadraginta, quae, in Deciana persecutione, per diversa tormenta martyrium consummarunt. Burdigalae sancti Delphini Episcopi, qui, Theodosii tempore, claruit sanctitate. Romae natalis sanctae Tharsillae Virginis, amitae sancti Gregorii Papae, de qua ipse testatur quod in hora exitus sui Jesum ad se venientem viderit. Treviris sanctae Irminae Virginis, filiae Dagoberti Regis.