Decimo Kalendas Januarii _ Romae sanctae Victoriae, Virginis et Martyris, quae, in persecutione Decii Imperatoris, cum esset desponsata Eugenio pagano et nec nubere vellet neque sacrificare, ideo, post multa facta miracula, quibus plurimas Deo Virgines aggregaverat, a carnifice percussa est gladio in corde, rogatu sui sponsi. Nicomediae passio sanctorum Migdonii et Mardonii, quorum alter, in Diocletiani persecutione, igne crematus, alter in fossam projectus occubuit. Tunc etiam Diaconus sancti Anthimi, Episcopi Nicomediensis, passus est; qui, cum litteras perferret ad Martyres, a Gentilibus tentus est, atque, lapidibus obrutus, migravit ad Dominum. Ibidem natalis sanctorum viginti Martyrum, quos ipsamet Diocletiana persecutio, gravissimis tormentis cruciatos, Martyres Christi fecit. In Creta sanctorum Martyrum Theoduli, Saturnini, Eupori, Gelasii, Euniciani, Zetici, Leomenis, Agathopodis, Basilidis et Evaristi; qui, in Decii persecutione, crudelia passi sunt et capite caesi. Romae beati Servuli, qui (ut sanctus Gregorius Papa scribit), a primaeva sui aetate usque ad finem vitae, paralyticus jacuit in porticu prope Ecclesiam sancti Clementis, et demum, Angelorum cantibus invitatus, ad paradisi gloriam transivit; ad cujus tumulum Deus miracula creberrime ostendit.