Sextodecimo Kalendas Januarii _ Massiliae, in Gallia, beati Lazari Episcopi, sanctarum Mariae Magdalenae ac Marthae fratris, quem Dominus in Evangelio appellasse amicum et a mortuis excitasse legitur. Eleutheropoli, in Palaestina, sanctorum Martyrum Floriani, Calanici, et Sociorum quinquaginta et octo; qui, tempore Heraclii Imperatoris, a Saracenis ob Christi fidem occisi sunt. In monasterio Fuldensi sancti Sturmii, Abbatis et Saxoniae Apostoli; quem Innocentius Papa Secundus, in Concilio secundo Lateranensi, in Sanctorum numerum retulit. Bigardis, prope Bruxellas, in Brabantia, sanctae Wivinae Virginis, cujus egregiam sanctitatem miracula crebra testantur. Constantinopoli sanctae Olympiadis Viduae. Andaniae, apud Septem Ecclesias, in Belgio, beatae Beggae Viduae, quae fuit soror sanctae Gertrudis. Eodem die Translatio sancti Ignatii, Episcopi et Martyris; qui, tertius post beatum Petrum Apostolum, Antiochenam rexit Ecclesiam. Ejus corpus ab urbe Roma, ubi ipse, sub Trajano, gloriose martyrium tertiodecimo Kalendas Januarii consummaverat, Antiochiam delatum, ibidem, in coemeterio Ecclesiae, extra portam Daphniticam, positum fuit; in qua celebritate sanctus Joannes Chrysostomus concionem ad populum habuit. Postmodum vero ejus reliquiae rursus Romam translatae sunt, et in Ecclesia sancti Clementis, una cum corpore ejusdem beatissimi Papae et Martyris, summa veneratione reconditae.