Decimo septimo Kalendas Januarii _ Sancti Eusebii, Episcopi Vercellensis et Martyris; cujus dies natalis Kalendis Augusti, et Ordinatio decimo octavo Kalendas Januarii refertur. Sanctorum Trium Puerorum, id est Ananiae, Azariae et Misaelis; quorum corpora apud Babyloniam, sub quodam specu, sunt posita. Ravennae sanctorum Martyrum Valentini, magistri militum, ejusque filii Concordii, atque Navalis et Agricolae; qui, in persecutione Maximiani, pro Christo passi sunt. Formiis, in Campania, sanctae Albinae, Virginis et Martyris, sub Decio Imperatore. In Africa passio plurimarum sanctarum Virginum, quae, in persecutione Wandalica, sub Ariano Rege Hunnerico, suspendia, pondera laminasque ignitas perpessae, martyrii agonem feliciter consummarunt. Viennae, in Gallia, beati Adonis, Episcopi et Confessoris. In Hibernia sancti Beani Episcopi. Gazae, in Palaestina, sancti Irenionis Episcopi.