Decimo nono Kalendas Januarii _ Rhemis, in Gallia, passio sanctorum Nicasii Episcopi, ac sororis Eutropiae Virginis, et Sociorum Martyrum; qui a barbaris Ecclesiae hostibus caesi sunt. Alexandriae sanctorum Martyrum Heronis, Arsenii, Isidori, et Dioscori pueri. Horum tres primos Judex, in persecutione Deciana, cum eos, variis tormentis dilanians, pari armatos constantia videret, tradi ignibus jubet; Dioscorus vero, multipliciter flagellatus, divino nutu ad consolationem fidelium dimissus est. Antiochiae natalis sanctorum Martyrum Drusi, Zosimi et Theodori. Eodem die passio sanctorum Justi et Abundii, qui, sub Numeriano Imperatore et Olybrio Praeside, conjecti in ignem, et, cum inde evasissent illaesi, gladio percussi sunt. In Cypro natalis beati Spiridionis Episcopi, qui unus fuit ex illis Confessoribus, quos Galerius Maximianus, dextro oculo effosso et sinistro poplite succiso, ad metalla damnaverat. Hic prophetiae dono et signorum gloria inclytus fuit, et in Nicaeno Concilio philosophum ethnicum, Christianae religioni insultantem, devicit et ad fidem perduxit. Bergomi sancti Viatoris, Episcopi et Confessoris. Papiae sancti Pompeji Episcopi. Neapoli, in Campania, sancti Agnelli Abbatis, virtute miraculorum illustris, qui obsessam urbem saepe visus est Crucis vexillo ab hostibus liberare. Mediolani sancti Matroniani Eremitae.