Idibus Decembris _ Syracusis, in Sicilia, natalis sanctae Luciae, Virginis et Martyris, in persecutione Diocletiani. Haec nobilis Virgo, cum eam lenones, quibus, jubente Paschasio Consulari, tradita erat ut a populo castitati ejus illuderetur, ducere vellent, nullatenus per illos moveri potuit, nec funibus additis, nec boum jugis plurimis; deinde vero, picem, resinam ac fervens oleum nil laesa superans, tandem, gladio in gutture percussa, martyrium consummavit. In Armenia passio sanctorum Martyrum Eustratii, Auxentii, Eugenii, Mardarii et Orestis, in persecutione Diocletiani. Ex ipsis Eustratius, primum sub Lysia, deinde Sebaste, sub Agricolao Praeside, una cum Oreste exquisitis tormentis cruciatus, in fornacem missus reddidit spiritum; Orestes autem, in stratum ferreum ignitum positus, migravit ad Dominum; ceteri apud Arabracos, saevissimis agitati suppliciis, sub Lysia Praeside, diversimode martyrium consummarunt. Eorum corpora, postea Romam translata, in Ecclesia sancti Apollinaris honorifice collocata sunt. In Sulcitana insula, apud Sardiniam, passio sancti Antiochi, sub Hadriano Imperatore. Cameraci, in Gallia, sancti Authberti, Episcopi et Confessoris. In pago Pontivo, in Gallia, sancti Judoci, Presbyteri et Confessoris. In territorio Argentoratensi sanctae Othiliae Virginis.