Pridie Idus Decembris _ Alexandriae sanctorum Martyrum Epimachi et Alexandri, qui, sub Decio Imperatore, cum fuissent multo tempore in vinculis, atque, diversis suppliciis affecti, perdurassent in fide, ignibus tandem consumpti sunt. Sanctus vero Epimachus, simul cum sancto Gordiano Martyre, festiva celebritate colitur sexto Idus Maji. Romae sancti Synesii Martyris, qui, beati Xysti Papae Secundi tempore ordinatus Lector, et, cum multos convertisset ad Christum, apud Aurelianum Imperatorem accusatus, martyrii coronam gladio percussus accepit. Eodem die sanctorum Martyrum Hermogenis, Donati et aliorum viginti duorum. Treviris sanctorum Martyrum Maxentii, Constantii, Crescentii, Justini et Sociorum; qui in persecutione Diocletiani, sub Rictiovaro Praeside, passi sunt. Alexandriae sanctarum Ammonariae Virginis, Mercuriae, Dionysiae et alterius Ammonariae. Harum prima, in persecutione Decii, inauditis tormentorum generibus superatis, beatum vitae finem, ferro caedente, percepit; tres vero aliae, cum Judex a feminis superari erubesceret, ac dubitaret, ne, eadem in illas exercens cruciamenta, virili earum etiam constantia vinceretur, statim jussae sunt decollari.