Nonis Decembris _ In Judaea sancti Sabbae Abbatis, in oppido Cappadociae Mutala orti, qui miro sanctitatis exemplo refulsit, et pro fide catholica, adversus impugnantes sanctam Synodum Chalcedonensem, strenue laboravit, ac tandem in ea dioecesis Hierosolymitanae laura, quae ipsius sancti Sabbae nomine postmodum est insignita, requievit in pace. Niciae, apud Varum fluvium, sancti Bassi Episcopi, qui, in persecutione Decii et Valeriani, a Perennio Praeside, ob Christi fidem, equuleo tortus, laminis candentibus ustus, fustibus et scorpionibus caesus, in ignem missus, et, cum inde evasisset illaesus, duobus clavis confixus, illustre martyrium consummavit. Papiae sancti Dalmatii, Episcopi et Martyris; qui in persecutione Maximiani passus est. Corfinii, in Pelignis, sancti Pelini, Episcopi Brundusini, qui, cum ob ejus orationem, sub Juliano Apostata, templum Martis corruisset, a templorum Pontificibus dirissime caesus est, atque, octoginta et quinque vulneribus confossus, martyrii coronam promeruit. Item sancti Anastasii Martyris, qui, prae ardore martyrii, sponte se persecutoribus obtulit. Thagurae, in Africa, sanctorum Martyrum Julii, Potamiae, Crispini, Felicis, Grati et aliorum septem. Thebeste, in Numidia, sanctae Crispinae, nobilissimae femina, quae, temporibus Diocletiani et Maximiani, cum sacrificare nollet, jussu Anolini Proconsulis decollata est; quam sanctus Augustinus saepe laudibus celebrat. Treviris sancti Nicetii Episcopi, mirae sanctitatis viri. Polyboti, in Asia, sancti Joannis Episcopi, cognomento Thaumaturgi.