Quartodecimo Kalendas Decembris _ Antiochiae natalis sancti Romani Martyris, qui, tempore Galerii Imperatoris, cum Asclepiades Praefectus in Ecclesiam irrumperet eamque funditus conaretur evertere, ceteros Christianos hortatus est ut ei contradicerent, ideoque, post dira tormenta et abscissionem linguae (sine qua tamen Dei praeconia loquebatur), in carcere strangulatus laqueo, celebri martyrio coronatur. Passus est etiam ante ipsum puerulus, nomine Barula, qui, cum fuisset ab eodem interrogatus Praefecto utrum melius esset unum Deum colere an plures deos, atque in unum Deum, quem Christiani colunt, credendum esse respondisset, propterea, verberibus caesus, jussus est decollari. Item Antiochiae sancti Hesychii Martyris, qui, cum esset miles, et praeceptum audisset ut quisquis non sacrificaret idolis, cingulum militiae deponeret, repente cingulum solvit; ob quam causam, ingenti saxo in dextera ejus ligato, in fluvium praecipitari jussus est. Eodem die sanctorum Oriculi et Sociorum, qui, in persecutione Wandalica, pro fide catholica passi sunt. Moguntiae sancti Maximi Episcopi, qui, tempore Constantii multa passus ab Arianis, Confessor occubuit. Turonis, in Gallia, transitus beati Odonis, Abbatis Cluniacensis. Antiochiae sancti Thomae Monachi, quem Antiocheni, ob sedatam ejus precibus pestem, solemnitate annua coluerunt. Lucae, in Tuscia, Translatio sancti Frigdiani, Episcopi et Confessoris.