Quintodecimo Kalendas Decembris _ Neocaesareae, in Ponto, natalis sancti Gregorii, Episcopi et Confessoris, doctrina et sanctitate illustris, qui propter signa atque miracula, quae cum multa Ecclesiarum gloria perpetravit, Thaumaturgus est appellatus. Helpithi, in Saxonia, item natalis sanctae Gertrudis, Virginis, ex Ordine sancti Benedicti, quae dono revelationum clara exstitit. Ipsius tamen festivitas pridie hujus diei celebratur. In Palaestina sanctorum Martyrum Alphaei et Zachaei, qui primo anno persecutionis Diocletiani, post multa tormenta, capitalem sententiam subiere. Cordubae, in Hispania, sanctorum Martyrum Aciscli et Victoriae germanorum, qui, in eadem persecutione, Dionis Praesidis jussu saevissime cruciati sunt, et illustri passione coronas a Domino meruerunt. Alexandriae sancti Dionysii Episcopi, summae eruditionis viri, qui, multis confessionibus clarus et pro passionum tormentorumque diversitate magnificus, plenus dierum Confessor quievit, Valeriani et Gallieni Imperatorum temporibus. Aurelianis, in Gallia, sancti Aniani Episcopi, cujus mortem in conspectu Domini pretiosam miracula crebra testantur. In Britannia sancti Hugonis Episcopi, qui, ex Monacho Carthusiano ad Ecclesiam Lincolniensem regendam vocatus, multis claruit miraculis, et sancto fine quievit. Turonis, in Gallia, sancti Gregorii Episcopi. Florentiae sancti Eugenii Confessoris, qui fuit Diaconus beati Zenobii, ejusdem civitatis Episcopi.