Sextodecimo Kalendas Decembris _ Sanctae Gertrudis Virginis, cujus natalis sequenti die recensetur. Edimburgi, in Scotia, natalis sanctae Margaritae Viduae, Scotorum Reginae, amore in pauperes et voluntaria paupertate celebris. Ipsius tamen festivitas quarto Idus Junii celebratur. In Africa sanctorum Martyrum Rufini, Marci, Valerii et Sociorum. Eodem die sanctorum Martyrum Elpidii, Marcelli, Eustochii et Sociorum; ex quibus Elpidius, cum esset ordinis Senatorii et coram Juliano Apostata Christianam fidem constantissime profiteretur, ideo, primum equis indomitis, una cum Sociis, alligatus atque pertractus, deinde, in ignem conjectus, gloriosum martyrium consummavit. Lugduni, in Gallia, natalis sancti Eucherii, Episcopi et Confessoris, viri admirandae fidei et doctrinae. Hic, ex nobilissimo Senatorum ordine ad religiosam vitam habitumque conversus, diu, intra septa speluncae sponte conclusus, in orationibus et jejuniis Christo servivit; deinde apud praefatam urbem in pontificali Cathedra, revelante Angelo, solemniter collocatus est. Patavii sancti Fidentii Episcopi. Cantuariae, in Anglia, sancti Edmundi, Episcopi et Confessoris; qui, pro Ecclesiae suae juribus tuendis in exsilium actus, apud Provinum, Senonum oppidum, sanctissime obiit; et Sanctorum canoni ab Innocentio Papa Quarto adscriptus est. Eodem die depositio sancti Othmari Abbatis.