Sexto Idus Novembris _ Octava omnium Sanctorum. Romae, via Lavicana, tertio ab Urbe milliario, passio sanctorum Martyrum Claudii, Nicostrati, Symphoriani, Castorii et Simplicii, qui, primo in carcerem missi, deinde scorpionibus gravissime caesi, tandem, cum ex fide Christi dimoveri non possent, a Diocletiano jussi sunt in fluvium praecipites dari. Ibidem, via Lavicana, natalis sanctorum Quatuor Coronatorum fratrum, id est Severi, Severiani, Carpophori et Victorini; qui, sub eodem Imperatore, ictibus plumbatarum usque ad mortem caesi sunt. Horum autem nomina, quae postea, interjectis annis, Domino revelante, ostensa sunt, cum minime reperiri tunc potuissent, statutum fuit ut anniversaria dies ipsorum, una cum illis quinque, sub nomine sanctorum Quatuor Coronatorum recoleretur; qui mos, etiam postquam revelata sunt, in Ecclesia perseveravit. Item Romae sancti Deusdedit Papae Primi, qui tanti meriti fuit, ut leprosum osculo a lepra sanaverit. In vico Blexen, ad Visurgim fluvium, in Germania, sancti Willehadi, qui primus exstitit Bremensis civitatis Episcopus; atque, una cum sancto Bonifatio, cujus discipulus fuit, in Frisia et Saxonia Evangelium propagavit. Suessione, in Galliis, sancti Godefridi, Ambianensis Episcopi, magnae sanctitatis viri. Apud Virodunum, in Gallia, sancti Mauri, Episcopi et Confessoris. Turonis, in Gallia, sancti Clari Presbyteri, cujus sanctus Paulinus epitaphium scripsit.