Octavo Idus Novembris _ Barcinone, in Hispania, sancti Severi, Episcopi et Martyris; qui ob fidem catholicam, confosso per clavum capite, martyrii coronam accepit. Thinissae, in Africa, natalis sancti Felicis Martyris, qui, confessus et ad tormenta dilatus, alio die (ut refert sanctus Augustinus, Psalmum in ejus festivitate ad populum exponens) inventus est in carcere exanimis. Theopoli, quae est Antiochia, sanctorum decem Martyrum, qui a Saracenis passi leguntur. In Phrygia sancti Attici Martyris. Apud Bergas, in Flandria, depositio sancti Winoci Abbatis, qui, virtutibus et miraculis clarus, etiam fratribus sibi subditis multo tempore ministravit. Fundis, in Latio, sancti Felicis Monachi. Lemovicis, in Aquitania, sancti Leonardi Confessoris, qui fuit beati Remigii Episcopi discipulus. Hic, nobili genere ortus, solitariam vitam delegit, et sanctitate ac miraculis claruit; ejusque virtus praecipue in liberandis captivis enituit.