Pridie Nonas Novembris _ Bononiae sanctorum Martyrum Vitalis et Agricolae; quorum prior posterioris servus antea fuit, postea consors et collega martyrii. In ipsum porro Vitalem persecutores omnia tormentorum genera ita exercuerunt, ut non esset in corpore ejus sine vulnere locus, quae ipse constanter perferens, in oratione spiritum Deo reddidit; Agricolam vero, plurimis clavis cruci affigentes, interemerunt. Eorum translationi sanctus Ambrosius cum interesset, Martyris clavos, sanguinem triumphalem et crucis lignum se collegisse refert, ac sub sacris altaribus condidisse. In coenobio Cervi Frigidi, territorii Meldensis, natalis sancti Felicis Valesii, Presbyteri et Confessoris; qui Fundator fuit Ordinis sanctissimae Trinitatis redemptionis captivorum. Ipsius autem festum, ex dispositione Innocentii Papae Undecimi, celebratur duodecimo Kalendas Decembris. Eodem die natalis quoque sanctorum Philologi et Patrobae, sancti Pauli Apostoli discipulorum. Augustoduni sancti Proculi, Episcopi et Martyris. Myrae, in Lycia, sanctorum Martyrum Nicandri Episcopi, et Hermae Presbyteri, sub Libanio Praeside. In pago Vilcassino, in Gallia, sancti Clari, Presbyteri et Martyris. Ephesi sancti Porphyrii Martyris, sub Aureliano Imperatore. Apud Ruthenos, in Gallia, beati Amantii Episcopi, cujus vita exstitit sanctitate et miraculis gloriosa. Romae natalis sancti Pierii, Presbyteri Alexandrini, qui, in divinis Scripturis nobiliter eruditus, vita purissimus, et ad Christianam philosophiam nudus penitus et expeditus, sub Caro et Diocletiano Principibus, regente Alexandrinam Ecclesiam Theona, florentissime docuit populum, et diversos tractatus edidit; post persecutionem vero, omne vitae suae tempus Romae versatus, in pace quievit. In Bithynia sancti Joannicii Abbatis. Apud Albam Regalem, in Pannonia, depositio beati Emerici Confessoris, qui fuit filius sancti Stephani, Hungarorum Regis. Treviris sanctae Modestae Virginis.