Quarto Nonas Novembris. _ Commemoratio omnium Fidelium Defunctorum. _ Poetovione, in Pannonia superiore, natalis sancti Victorini, ejusdem civitatis Episcopi, qui, post multa edita scripta (ut sanctus Hieronymus testatur), in persecutione Diocletiani, martyrio coronatus est. Tergeste passio beati Justi, qui in eadem persecutione, sub Manatio Praeside, martyrium consummavit. Sebaste, in Armenia, sanctorum Carterii, Styriaci, Tobiae, Eudoxii, Agapii et Sociorum Martyrum, sub Licinio Imperatore. In Perside sanctorum Martyrum Acindyni, Pegasii, Aphthonii, Elpidiphori et Anempodisti, cum plurimis Sociis. In Africa natalis sanctorum Martyrum Publii, Victoris, Hermetis et Papiae. Tarsi, in Cilicia, sanctae Eustochii, Virginis et Martyris; quae, sub Juliano Apostata, post dira tormenta, in oratione reddidit spiritum. Laodiceae, in Syria, sancti Theodoti Episcopi, qui non solum verbis, sed rebus quoque et virtutibus fuit ornatus. Viennae, in Gallia, sancti Georgii Episcopi. In monasterio Agaunensi, in Gallia, sancti Ambrosii Abbatis. Cyri, in Syria, sancti Marciani Confessoris.