Quinto Kalendas Novembris _ In Perside natalis beatorum Apostolorum Simonis Chananaei, et Thaddaei, qui et Judas dicitur. Ex ipsis autem Simon in Aegypto, Thaddaeus in Mesopotamia Evangelium praedicavit; deinde, in Persidem simul ingressi, ibi, cum innumeram gentis illius multitudinem Christo subdidissent, martyrium consummarunt. Romae sanctorum Martyrum Anastasiae senioris Virginis, et Cyrilli. Ipsa Virgo, in persecutione Valeriani, sub Probo Praefecto, vinculis constricta, colaphis caesa, igne et verberibus est cruciata, et, cum in confessione Christi permaneret immobilis, tandem, abscissis mamillis, evulsis unguibus, dentibus comminutis, manibus pedibusque praecisis, truncata capite, tot passionum ornata monilibus migravit ad Sponsum; Cyrillus autem, ei petenti aquam propinans, martyrium pro mercede accepit. Item Romae sanctae Cyrillae Virginis, quae filia exstitit sanctae Tryphoniae, et, sub Claudio Principe, pro Christo jugulata est. Apud Comum sancti Fidelis Martyris, sub Maximiano Imperatore. Moguntiae sancti Ferrutii Martyris. Meldis, in Gallia, sancti Faronis, Episcopi et Confessoris. Vercellis sancti Honorati Episcopi.