Sexto Kalendas Novembris _ Vigilia sanctorum Apostolorum Simonis et Judae. Abulae, in Hispania, passio sanctorum Vincentii, Sabinae et Christetae. Hi primum in equuleo adeo sunt extenti, ut omnes membrorum compages laxarentur; deinde capita eorum, lapidibus superposita, usque ad cerebri excussionem validis vectibus sunt contusa, atque ita ipsi martyrium compleverunt, sub Praeide Daciano. Apud castrum Tyle, in Gallia, sancti Florentii Martyris. In Cappadocia sanctarum Martyrum Capitolinae, ejusque ancillae Erotheidis, quae sub Diocletiano sunt passae. Apud Indos sancti Frumentii Episcopi, qui, primum ibi captivus, deinde, Episcopus a sancto Athanasio ordinatus, Evangelium in ea provincia propagavit. Neapoli, in Campania, sancti Gaudiosi, Episcopi Africani, qui ob Wandalorum persecutionem venit in Campaniam, et, in monasterio apud eam urbem, sancto fine quievit. In Aethiopia sancti Elesbaan Regis, qui, Christi hostibus expugnatis, ac tempore Justini Imperatoris, misso regio diademate Hierosolymam, monasticam vitam, ut voverat, agens, migravit ad Dominum.