Septimo Kalendas Novembris _ Romae sancti Evaristi, Papae et Martyris, qui Dei Ecclesiam, sub Hadriano Imperatore, suo sanguine purpuravit. In Africa sanctorum Martyrum Rogatiani Presbyteri, et Felicissimi, qui, in persecutione Valeriani et Gallieni, illustri martyrio coronati sunt; de quibus etiam scribit sanctus Cyprianus in epistola ad Confessores. Nicomediae sanctorum Martyrum Luciani, Florii et Sociorum. Narbone, in Gallia, sancti Rustici, Episcopi et Confessoris; qui claruit temporibus Valentiniani et Leonis Imperatorum. Apud Salernum sancti Gaudiosi Episcopi. Papiae sancti Fulci Episcopi. Item sancti Quadragesimi Subdiaconi, qui et mortuum resuscitavit.