Octavo Kalendas Novembris _ Romae sanctorum Martyrum Chrysanthi et Dariae uxoris, qui, post multas, quas sub Celerino Praefecto pro Christo sustinuerunt, passiones, a Numeriano Imperatore jussi sunt via Salaria in Arenario deponi, atque viventes illic terra et lapidibus obrui. Ibidem natalis sancti Marcellini, Papae et Martyris; qui, sub Maximiano, pro fide Christi, una cum Claudio, Cyrino et Antonino, capite truncatus est. Quo tempore ita magna fuit persecutio, ut decem et septem millia Christianorum, intra unum mensem, martyrio coronarentur. Ipsius tamen sancti Marcellini festum, una cum festo sancti Cleti, Papae et Martyris, sexto Kalendas Maji celebratur. Petragoricis, in Gallia, sancti Frontonis, qui, a beato Petro Apostolo Episcopus ordinatus, cum Georgio Presbytero magnam illius gentis multitudinem convertit ad Christum, et, miraculis clarus, in pace quievit. Romae natalis sanctorum quadraginta sex militum, qui, simul baptizati a sancto Dionysio Papa, mox Claudii Imperatoris jussu decollati sunt, ac via Salaria sepulti; ubi et alii Martyres centum viginti et unus positi sunt, inter quos fuerunt quatuor milites Christi, scilicet Theodosius, Lucius, Marcus et Petrus. Turribus, in Sardinia, sanctorum Martyrum Proti Presbyteri, et Januarii Diaconi, qui, a sancto Cajo Papa ad eam insulam missi, ibidem, tempore Diocletiani, sub Barbaro Praeside, consummati sunt. Constantinopoli passio sanctorum Martyrii Subdiaconi, et Marciani Cantoris, qui ab haereticis, sub Constantio Imperatore, necati sunt. Suessione, in Galliis, sanctorum Martyrum Crispini et Crispiniani, nobilium Romanorum, qui, in persecutione Diocletiani, sub Rictiovaro Praeside, post immania tormenta gladio trucidati, coronam martyrii sunt consecuti; quorum corpora postea Romam delata fuerunt, atque in Ecclesia sancti Laurentii in Pane et Perna honorifice tumulata. Florentiae passio beati Miniatis militis, qui, sub Decio Principe, pro fide Christi egregie certans, nobili martyrio coronatur. Brixiae natalis sancti Gaudentii Episcopi, eruditione et sanctitate conspicui. Gavalis, in Gallia, sancti Hilarii Episcopi.