Nono Kalendas Novembris _ Venusiae, in Apulia, natalis sanctorum Martyrum Felicis, Episcopi Africani; Audacti et Januarii, Presbyterorum; Fortunati et Septimi, Lectorum. Hi omnes, tempore Diocletiani, a Magdelliano Procuratore multis diu vinculis et carceribus in Africa et Sicilia macerati sunt, et, cum Felix sacros Libros juxta ipsius Imperatoris edictum tradere nullatenus voluisset, gladii tandem occisione consummati sunt. Tungris, in Belgio, sancti Evergisli, Episcopi Coloniensis et Martyris; qui, ob pastoralis officii curam illuc profectus, ibidem, dum nocte solus ad monasterium sanctissimae Genitricis Dei Mariae oraturus pergeret, a latronibus sagitta percussus occubuit. In civitate Nagran, apud Homeritas, in Arabia, passio sanctorum Aretae, et Sociorum ejus trecentorum et quadraginta, tempore Justini Imperatoris, sub Dunaan, Judaeo tyranno. Post eos Christiana mulier incendio tradita est; cujus filius annorum quinque, cum Christum balbutiendo confiteretur, nec blanditiis nec minis retineri posset, in ignem ubi mater ardebat, se praecipitem dedit. Constantinopoli sancti Procli Episcopi. In insula Sargiensi sancti Maglorii Episcopi, qui ibidem, dimisso Episcopali officio, quod erga sparsos in Armorica Britannos per triennium exercuerat, monasterium construxit, in quo sancte reliquum vitae tempus exegit; cujus corpus Lutetiam Parisiorum postea translatum fuit. In monasterio Durini, in Gallia, sancti Martini, Diaconi et Abbatis, cujus corpus inde ad Vertavum monasterium delatum est. In Campania sancti Marci Solitarii, cujus praeclara opera sanctus Gregorius Papa descripsit.