Sextodecimo Kalendas Novembris _ Antiochiae natalis sancti Heronis, qui fuit discipulus beati Ignatii; atque, post eum factus Episcopus, viam magistri pius imitator est secutus, et pro commendato sibi grege amator Christi occubuit. Eodem die passio sanctorum Victoris, Alexandri et Mariani. In Perside sanctae Mameltae Martyris, quae, a cultu idolorum ad fidem Angelico monitu conversa, a Gentilibus lapidata est et in profundum lacum demersa. Arausicae, in Galliis, sancti Florentii Episcopi, qui, multis clarus virtutibus, quievit in pace.