Idibus Octobris _ Cracoviae, in Polonia, natalis sanctae Hedwigis Viduae, Polonorum Ducissse, quae, pauperum obsequio dedita, etiam miraculis claruit; et a Clemente Quarto, Pontifice Maximo, Sanctorum numero adscripta est. Ipsius autem festivitas sequenti die celebratur. Romae, via Aurelia, sancti Fortunati Martyris. In Borussia sancti Brunonis, Episcopi Ruthenorum et Martyris; qui, Evangelium in ea regione praedicans, ab impiis tentus est, ac, manibus pedibusque praecisis, capite truncatus. Apud Coloniam Agrippinam natalis sanctorum trecentorum Martyrum, qui, in Maximiani persecutione, cursum sui agonis compleverunt. Carthagine sancti Agilei Martyris, in cujus die natali sanctus Augustinus tractatum de ipso ad populum habuit. Lugduni, in Gallia, sancti Antiochi Episcopi, qui, strenue administrato Pontificii culmine ad quod assumptus fuerat, regnum caeleste adeptus est. Treviris sancti Severi, Episcopi et Confessoris. Argentorati sanctae Aureliae Virginis. In Germania sanctae Theclae, Abbatissae et Virginis, quae, monasteriis Kitzingae et Ochsenfurti praeposita, multis cumulata meritis in caelum migravit.