Octavo Idus Octobris _ Sanctae Birgittae Viduae, cujus dies natalis decimo Kalendas Augusti, ac Translatio Nonis Octobris recensetur. Eodem die natalis beati Simeonis senis, qui in Evangelio Dominum Jesum, praesentatum in Templo, suis in ulnis accepisse ac de illo prophetasse legitur. Laodiceae, in Phrygia, sancti Artemonis Presbyteri, qui per ignem, sub Diocletiano, martyrii coronam accepit. Thessalonicae sancti Demetrii Proconsulis, qui, cum plurimos ad Christi fidem perduceret, ideo, Maximiani Imperatoris jussu lanceis confossus, martyrium consummavit. Ibidem sancti Nestoris Martyris. Hispali, in Hispania, sancti Petri Martyris. Caesareae, in Palaestina, passio sanctae Reparatae, Virginis et Martyris; quae, cum nollet idolis sacrificare, sub Decio Imperatore, variis tormentorum generibus cruciatur, ac demum gladio percutitur. Ipsius autem anima, in columbae specie, de corpore egredi caelumque conscendere visa est. In territorio Laudunensi natalis sanctae Benedictae, Virginis et Martyris. Anconae sanctarum Palatiatis et Laurentiae, quae, in persecutione Diocletiani, sub Dione Praeside, in exsilium deportatae, laboribus et aerumnis confectae sunt. Rotomagi sancti Evodii, Episcopi et Confessoris. Hierosolymis sanctae Pelagiae, cognomento Poenitentis.