Nonis Octobris _ Festum sacratissimi Rosarii beatae Mariae Virginis; itemque sanctae Mariae de Victoria commemoratio, quam sanctus Pius Quintus, Pontifex Maximus, ob insignem victoriam a Christianis bello navali, ejusdem sanctissimae Dei Genitricis auxilio, hac ipsa die de Turcis reportatam, quotannis fieri instituit. Romae, via Ardeatina, depositio sancti Marci, Papae et Confessoris. In Provincia quae nuncupatur Augusta Euphratesia, sanctorum Martyrum Sergii et Bacchi, nobilium Romanorum, sub Maximiano Imperatore. Ex his Bacchus tamdiu nervis crudis caesus est, quoadusque, toto corpore discissus, in Christi confessione emitteret spiritum; Sergius vero clavatis cothurnis pedes indutus, et, cum in fide fixus maneret, data sententia, jussus est decollari. Beati autem Sergii nomine locus ubi quiescit, Sergiopolis appellatus est, et, ob praeclara miracula, frequenti Christianorum concursu honoratur. Romae sanctorum Martyrum Marcelli et Apuleji, qui prius quidem Simoni mago adhaeserunt; sed, videntes mirabilia quae per Apostolum Petrum Dominus operabatur, ambo, relicto Simone, se doctrinae Apostolicae tradiderunt, ac, post passionem Apostolorum, sub Aureliano Consulari, coronam martyrii reportarunt, sepultique sunt non longe ad Urbe. Item apud Augustam Euphratesiam sanctae Juliae Virginis, quae, sub Marciano Praeside, martyrium consummavit. Patavii sanctae Justinae, Virginis et Martyris; quae, a beato Prosdocimo, sancti Petri discipulo, baptizata, et, cum in fide Christi constanter persisteret, Maximi Praesidis jussu, transverberata gladio, migravit ad Dominum. Apud Bituricas, in Aquitania, sancti Augusti Presbyteri et Confessoris. In pago Rhemensi sancti Helani Presbyteri. In Suecia Translatio corporis sanctae Birgittae Viduae.