Pridie Nonas Octobris _ In monasterio Turris, dioecesis Squillacensis, in Calabria, sancti Brunonis Confessoris, qui Ordinis Carthusianorum fuit Institutor. Laodiceae, in Phrygia, beati Sagaris, Episcopi et Martyris; qui exstitit unus de antiquis Pauli Apostoli discipulis. Antisiodori sancti Romani, Episcopi et Martyris. Capuae natalis sanctorum Martyrum Marcelli, Casti, Aemilii et Saturnini. Treviris commemoratio innumerabilium fere Martyrum, qui, in persecutione Diocletiani, sub Rictiovaro Praeside, ob Christi fidem, vario mortis genere necati sunt. Agenni, in Gallia, natalis sanctae Fidei, Virginis et Martyris; cujus exemplo beatus Caprasius, ad martyrium animatus, agonem suum tertiodecimo Kalendas Novembris feliciter consummavit. Item sanctae Erotidis Martyris, quae, Christi amore succensa, ignis superavit incendium. Opitergii, in Venetorum finibus, sancti Magni Episcopi, cujus corpus Venetiis requiescit.