Kalendis Octobris _ Sancti Remigii Episcopi Rhemensis et Confessoris, qui gentem Francorum convertit ad Christum, Clodoveo ipsorum Rege sacro fonte baptismatis, et fidei sacramentis initiato: et cum annos plurimos in Episcopatu explesset, sanctitate et miraculorum virtute conspicuus decessit e vita Idibus Januarii: ejus tamen festivitas hac die recolitur, qua sacrum ipsius corpus postea fuit translatum. Romae beati Aretae Martyris et aliorum quingentorum quatuor. Tomis in Ponto sanctorum Martyrum Prisci, Crescentis, et Evagrii. Ulyssipone in Lusitania sanctorum Martyrum Verissimi, Maximae et Juliae sororum ejus, qui in persecutione Diocletiani passi sunt. Tornaci, in Galliis, sancti Piatonis Presbyteri et Martyris, qui, praedicationis causa, cum beato Quinctino ejusque Sociis ab urbe Roma in Galliam praedicationis causa perrexit, ac postea in persecutione Maximiani, consummato martyrio, migravit ad Dominum. Thessalonicae sancti Domnini Martyris, sub eodem Maximiano. Urbe Veteri sancti Severi Presbyteri et Confessoris. In Portu Gandae sancti Bavonis Confessoris.