Quarto Kalendas Octobris _ Apud Boleslaviam veterem, in Bohemia, sancti Wenceslai, Ducis Bohemorum et Martyris, sanctitate et miraculis gloriosi, qui, dolo fratris sui necatus, victor pervenit ad palmam. Romae sancti Privati Martyris, qui, ulceribus plenus, a beato Callisto Papa est sanatus; inde, sub Alexandro Imperatore, ob Christi fidem plumbatis caesus est usque ad mortem. Item Romae sancti Stactei Martyris. In Africa sanctorum Martyrum Martialis, Laurentii et aliorum viginti. Antiochiae Pisidiae sancti Marci Martyris, pastoris ovium; itemque commemoratio sanctorum Alphii, Alexandri et Zosimi fratrum, Niconis, Neonis, Heliodori et triginta militum, qui, cum ad miracula beati Marci credidissent in Christum, diversis in locis ac diebus variisque modis martyrio coronati sunt. Eodem die passio sancti Maximi, sub Decio Imperatore. Tolosae sancti Exsuperii, Episcopi et Confessoris; qui beatus vir quantum sibi parcus exstiterit quantumque aliis largus, sanctus Hieronymus relatu prosecutus est memorabili. Genuae sancti Salomonis, Episcopi et Confessoris. Brixiae sancti Silvini Episcopi. In Bethlehem Judae sanctae Eustochii Virginis, quae cum beata Paula, matre sua, ex urbe Roma in Palaestinam profecta est; ibique, ad Praesepe Domini cum aliis Virginibus enutrita, praeclaris meritis fulgens migravit ad Dominum. Schorneshemii, prope Moguntiam, sanctae Liobae Virginis, miraculis clarae.