Sexto Kalendas Octobris _ Nicomediae natalis sanctorum Martyrum Cypriani, et Justinae Virginis. Haec, sub Diocletiano Imperatore et Eutolmio Praeside, cum multa pro Christo pertulisset, ipsum quoque Cyprianum, qui erat magus et suis magicis artibus eam dementare conabatur, ad Christianam fidem convertit; cum quo postea martyrium sumpsit. Eorum corpora, feris objecta, rapuerunt noctu quidam nautae Christiani, et Romam detulerunt; quae, postmodum in Basilicam Constantinianam translata, prope Baptisterium condita sunt. Romae sancti Callistrati Martyris, et aliorum quadraginta novem militum; qui milites, in persecutione Diocletiani Imperatoris, cum Callistratus, insutus culeo et in mare demersus, divina ope evasisset incolumis, ad Christianam religionem conversi sunt, et cum eo pariter martyrium subierunt. Bononiae sancti Eusebii, Episcopi et Confessoris. Brixiae sancti Vigilii Episcopi. In agro Tusculano beati Nili Abbatis, qui fundator monasterii Cryptae Ferratae ac vir magnae sanctitatis exstitit. Tiferni, in Umbria, sancti Amantii Presbyteri, virtute miraculorum illustris. Albani sancti Senatoris.