Quinto Idus Septembris _ Nicomediae passio sanctorum Martyrum Dorothei et Gorgonii, qui, cum essent apud Diocletianum Augustum honores amplissimos consecuti, et persecutionem, quam ille Christianis inferebat, detestarentur, praesente eo, jussi sunt primo appendi, et flagris toto corpore laniari; deinde, visceribus pelle nudatis, aceto et sale perfundi, sicque assari in craticula; atque, ad ultimum, laqueo necari. Interjecto autem tempore, beati Gorgonii corpus Romam delatum fuit, ac via Latina positum, et inde ad Basilicam sancti Petri translatum. In Sabinis, trigesimo ab Urbe milliario, sanctorum Martyrum Hyacinthi, Alexandri et Tiburtii. Sebaste, in Armenia, sancti Severiani, qui, cum Licinii Imperatoris esset miles, et Quadraginta Martyres, in carcere detentos frequens visitaret, hinc, jussu Lysiae Praesidis, saxo ad pedes ligato suspensus est, ac, verberibus caesus et flagris laniatus, in tormentis reddidit spiritum. Eodem die passio sancti Stratonis, qui pro Christo, ad duas arbores ligatus atque discerptus, martyrium consummavit. Item sanctorum Martyrum Rufini et Rufiniani fratrum. In territorio Tarvanensi, in Gallia, sancti Audomari Episcopi. In monasterio Cluanensi, in Hibernia, sancti Querani, Presbyteri et Abbatis.