Septimo Idus Septembris _ Trecis, in Gallia, sancti Nemorii Diaconi, et Sociorum Martyrum, quos Attila, Rex Hunnorum, interfecit. Nicomediae natalis beati Joannis Martyris, qui, cum videret crudelia adversus Christianos edicta in foro pendere, hinc, fidei ardore accensus, injecta manu, illa detraxit atque discerpsit. Cumque hoc relatum esset Diocletiano et Maximiano Augustis, in eadem urbe constitutis, omnia suppliciorum genera in eum experiri jusserunt; quae vir nobilissimus tanta vultus ac spiritus alacritate pertulit, ut ne tristis quidem pro his videri poruerit. Caesareae, in Cappadocia, sancti Eupsychii Martyris, qui, sub Hadriano Imperatore, accusatus quod Christianus esset, in carcerem conjectus est; et, paulo post inde emissus, patrimonium statim vendidit, et pretium partim pauperibus, partim accusatoribus, tamquam benefactoribus, distribuit. Sed, iterum comprehensus, atque, cum sacrificare nollet idolis, saevissime dilaniatus et gladio confossus, sub Sapritio Judice martyrium consummavit. Pompejopoli, in Cilicia, sancti Sozontis Martyris, qui sub Maximiano Imperatore, in ignem injectus, reddidit spiritum. Aquilejae sancti Anastasii Martyris. Apud Alexiam veterem, in territorio Augustodunensi, sanctae Reginae, Virginis et Martyris; quae, sub Proconsule Olybrio, carceris et equulei ac lampadarum afflicta suppliciis, demum, capite damnata, migravit ad Sponsum. Aurelianis, in Gallia, depositio sancti Evortii Episcopi, qui, primo Romanae Ecclesiae Subdiaconus, dehinc divino munere per columbam designatus est Pontifex praefatae urbis. In Gallia sancti Augustalis, Episcopi et Confessoris. Capuae sancti Pamphili Episcopi. In territorio Parisiensi sancti Clodoaldi, Presbyteri et Confessoris.