Octavo Idus Septembris _ In Palaestina sancti Zachariae Prophetae, qui, de Chaldaea senex in patriam reversus, ibique defunctus, juxta Aggaeum Prophetam conditus jacet. In Hellesponto sancti Onesiphori, Apostolorum discipuli, cujus meminit sanctus Paulus ad Timotheum scribens. Ipse autem Onesiphorus ibidem, una cum sancto Porphyrio, jussu Hadriani Proconsulis acriter verberatus et a ferocibus raptatus equis, spiritum Deo reddidit. In Africa sanctorum Episcoporum Donatiani, Praesidii, Mansueti, Germani et Fusculi; qui, in persecutione Wandalica, jussu Ariani Regis Hunnerici, pro assertione catholicae veritatis, fustibus dirissime caesi et exsilio eliminati sunt. Inter eos etiam erat Episcopus, nomine Laetus, strenuus atque doctissimus vir, qui, post diuturnos carceris squalores, incendio concrematus est. Alexandriae passio sanctorum Martyrum Fausti Presbyteri, Macarii et Sociorum decem; qui, sub Decio Imperatore et Valerio Praeside, pro Christi nomine, abscissis cervicibus, martyrium compleverunt. In Cappadocia sanctorum Martyrum Cottidi Diaconi, Eugenii et Sociorum. Veronae sancti Petronii, Episcopi et Confessoris. Romae sancti Eleutherii Abbatis, qui Dei servus fuit, atque (ut sanctus Gregorius Papa scribit) oratione et lacrimis mortuum suscitavit.