Pridie Kalendas Septembris _ Treviris natalis sancti Paulini Episcopi, qui, tempore Arianae infestationis, ab Ariano Imperatore Constantio ob catholicam fidem relegatus exsilio, et extra Christianum nomen usque ad mortem mutando exsilia fatigatus, tandem, apud Phrygiam defunctus, beatae passionis coronam percepit a Domino. Transaquis, ad lacum Fucinum, in Marsis, natalis quoque sanctorum Martyrum Caesidii Presbyteri, et Sociorum; qui martyrio coronati sunt in persecutione Maximini. Item sanctorum Martyrum Robustiani et Marci. Caesareae, in Cappadocia, sanctorum Theodoti, Rufinae et Ammiae; quorum duo primi parentes fuerunt sancti Mamantis Martyris, quem Rufina in carcere peperit, et Ammia educavit. Antisiodori sancti Optati, Episcopi et Confessoris. In Anglia sancti Aidani, Episcopi Lindisfarnensis; cujus animam, cum sanctus Cuthbertus, cujus memoria tertiodecimo Kalendas Aprilis colitur, tunc ovium pastor, in caelum ferri vidisset, relictis ovibus, factus est Monachus. Apud Nuscum sancti Amati Episcopi. Athenis sancti Aristidis, fide et sapientia clarissimi, qui Hadriano Principi egregium de religione Christiana volumen obtulit, nostri dogmatis continens rationem; et quod Christus Jesus solus esset Deus, praesente ipso Imperatore, luculentissime peroravit.