Tertio Kalendas Septembris _ Romae, via Ostiensi, passio beati Felicis Presbyteri, sub Diocletiano et Maximiano Imperatoribus. Hic, post equulei vexationem, data sententia, cum duceretur ad decollandum, obvius ei fuit quidam Christianus, qui, dum se Christianum esse sponte profiteretur, mox cum eodem pariter decollatus est; cujus nomen ignorantes, Christiani Adauctum eum appellaverunt, eo quod sancto Felici auctus sit ad coronam. Item Romae sanctae Gaudentiae, Virginis et Martyris, cum aliis tribus. Coloniae Suffetulanae, in Africa, beatorum sexaginta Martyrum, qui furore Gentilium caesi sunt. Bononiae sancti Bononii Abbatis. Romae sancti Pammachii Presbyteri, qui fuit doctrina et sanctitate conspicuus. Adrumeti, in Africa, sanctorum Bonifatii et Theclae, qui beatorum duodecim filiorum Martyrum parentes fuerunt. Thessalonicae sancti Fantini Confessoris, qui, multa a Saracenis perpessus, atque e monasterio, in quo abstinentia vixerat admirabili, expulsus, demum, cum plurimos ad viam salutis perduxisset, in senectute bona quievit. In territorio Meldensi sancti Fiacrii Confessoris. Trebis, in Latio, sancti Petri Confessoris, qui, multis clarus virtutibus et miraculis, ibidem migravit ad Dominum, et honorifice colitur.