Septimo Kalendas Septembris _ Sancti Zephyrini, Papae et Martyris, cujus dies natalis tertiodecimo Kalendas Januarii recensetur. Romae sanctorum Martyrum Irenaei et Abundii, qui, in persecutione Valeriani, eo quod corpus beatae Concordiae, in cloacam projectum, levaverant, in eamdem cloacam demersi fuerunt; quorum corpora, a Justino Presbytero inde extracta, in crypta, juxta beatum Laurentium, sepulta sunt. Apud Albintimelium, Liguriae civitatem, sancti Secundi Martyris, viri spectabilis et Ducis ex legione Thebaeorum. Bergomi sancti Alexandri Martyris, qui, et ipse unus ex eadem legione, cum nomen Domini Jesu Christi constantissime fateretur, capitis abscissione martyrium complevit. Apud Marsos sanctorum Simplicii, et ejus filiorum Constantii et Victoriani, qui, sub Antonino Imperatore, varie primum excruciati, tum demum, securis ictu percussi, martyrii coronam adepti sunt. Nicomediae passio sancti Hadriani, e Probo Caesare progeniti, qui, Licinio persecutionem in Christianos commotam exprobrans, ab eodem jussus est occidi. Ipsius corpus Domitius, Byzantii Episcopus, ejus patruus, in ipsius civitatis suburbio cui nomen Argyropolis, sepelivit. In Hispania sancti Victoris Martyris, qui pro Christi fide, a Mauris occisus, martyrii corona donatus est. Capuae sancti Rufini, Episcopi et Confessoris. Pistorii, in Tuscia, sancti Felicis, Presbyteri et Confessoris.