Octavo Kalendas Septembris _ Apud Carthaginem sancti Ludovici Noni, Regis Francorum et Confessoris, vitae sanctitate ac miraculorum gloria praeclari, cujus ossa postmodum Lutetiam Parisiorum sunt relata. Item Romae sanctorum Martyrum Eusebii, Pontiani, Vincentii et Peregrini; qui, sub Commodo Imperatore, primum in equuleo levati, nervis quoque distenti, ac deinde fustibus caesi sunt, flammis circa eorum latera appositis; et, cum in laude Christi fidelissime permanerent, plumbatis usque ad emissionem spiritus sunt mactati. Romae praeterea natalis beati Nemesii Diaconi, et filiae Lucillae Virginis; qui, cum de fide Christi flecti nequaquam possent, decollati sunt, jubente Valeriano Imperatore. Ipsorum corpora, a beato Stephano Papa sepulta, deinde a beato Xysto Secundo via Appia, pridie Kalendas Novembris, honestius tumulata, Gregorius Quintus in Diaconiam sanctae Mariae Novae transtulit, una cum sanctis Symphronio, Olympio Tribuno, hujusque uxore Exsuperia et Theodulo filio; qui omnes, Symphronii opera conversi et ab eodem sancto Stephano baptizati, martyrio coronati fuerant. Eadem Sanctorum corpora, Gregorio Decimo tertio Summo Pontifice, ibidem inventa, sub altari ejusdem Ecclesiae honorificentius collocata sunt sexto Idus Decembris. Item Romae sancti Genesii Martyris, qui, primum sub Gentilitate mimus, cum in theatro, spectante Diocletiano Imperatore, Mysteriis Christianorum illuderet, repente, inspiratus a Deo, conversus est ad fidem et baptizatus. Mox, Imperatoris jussu, fustibus crudelissime caesus, deinde suspensus in equuleo, et ungularum diutissima laceratione vexatus, lampadibus etiam adustus est; ac tandem, cum in fide Christi persisteret, dicens: « Non est Rex praeter Christum, pro quo si millies occidar, ipsum mihi de ore, ipsum mihi de corde auferre non poteritis », martyrii palmam obtruncatione capitis promeruit. Arelate, in Gallia, beati item Genesii, qui, cum impia edicta, quibus Christiani puniri jubebantur, exceptoris officio fungens, nollet excipere, et, projectis in publicum tabulis, se Christianum esse testaretur, comprehensus et decollatus est, atque ita martyrii gloriam, proprio cruore baptizatus, accepit. In Syria sancti Juliani Martyris. Tarracone, in Hispania, sancti Magini Martyris. Italicae, in Hispania, sancti Geruntii Episcopi, qui, Apostolorum tempore, Evangelium in ea provincia praedicavit, et, post multos labores, in carcere quievit. Constantinopoli sancti Mennae Episcopi. Trajecti sancti Gregorii Episcopi. Apud Montem Faliscum, in Etruria, sancti Thomae Confessoris, qui Herfordiensis Ecclesiae, in Anglia, Episcopus exstitit. Neapoli, in Campania, sanctae Patriciae Virginis.