Decimo Kalendas Septembris _ Vigilia sancti Bartholomaei Apostoli. Apud Ostia Tiberina sanctorum Martyrum Quiriaci Episcopi, Maximi Presbyteri, Archelai Diaconi, et Sociorum, qui sub Ulpiano Praefecto, tempore Alexandri, passi sunt. Antiochiae natalis sanctorum Martyrum Restituti, Donati, Valeriani et Fructuosae, cum aliis duodecim; qui praeclarissimo confessionis honore coronati sunt. Aegaeae, in Cilicia, sanctorum Martyrum fratrum Claudii, Asterii et Neonis, qui, Christianae religionis a noverca accusati, sub Diocletiano Imperatore et Lysia Praeside, post acerba tormenta cruci sunt affixi, in qua victores cum Christo triumpharunt. Passae sunt post eos Donvina et Theonilla. Rhemis, in Gallia, natalis sanctorum Timothei et Apollinaris, qui, ibidem consummato martyrio, caelestia regna meruerunt. Lugduni, in Gallia, sanctorum Martyrum Minervi, et Eleazari cum filiis octo. Item sancti Luppi Martyris, qui, ex servili conditione, Christi libertate donatus, martyrii quoque corona dignatus est. Hierosolymis sancti Zachaei Episcopi, qui, quartus a beato Jacobo Apostolo, Hierosolymitanam Ecclesiam rexit. Alexandriae sancti Theonae, Episcopi et Confessoris. Uticae, in Africa, beati Victoris Episcopi. Augustoduni sancti Flaviani Episcopi.