Tertio Idus Augusti _ Romae, inter duas Lauros, natalis sancti Tiburtii Martyris, qui, sub Judice Fabiano, in persecutione Diocletiani, cum Christum, nudis plantis super carbones ardentes ingressus, majori confiteretur constantia, duci in tertium ab Urbe milliarium atque ibidem gladio animadverti jubetur. Item Romae sanctae Susannae Virginis, quae, cum ex nobili prosapia esset orta et beati Caji Pontificis neptis, martyrii palmam, tempore Diocletiani, capitis obtruncatione promeruit. Assisii, in Umbria, natalis sanctae Clarae Virginis, primae plantae Pauperum Dominarum Ordinis Minorum; quam, vita et miraculis celebrem, Alexander Papa Quartus in numerum sanctarum Virginum retulit. Ipsius tamen festum sequenti die celebratur. Comanae, in Ponto, sancti Alexandri Episcopi, cognomento Carbonarii, qui, ex philosopho disertissimo eminentem Christianae humilitatis scientiam adeptus, et a sancto Gregorio Thaumaturgo in thronum illius Ecclesiae sublimatus, non solum praedicatione, sed etiam consummato per ignem martyrio fuit illustris. Eodem die passio sanctorum Rufini, Marsorum Episcopi, et Sociorum ejus, sub Maximino Imperatore. Apud Ebroicenses, in Gallia, sancti Taurini Episcopi, qui, a beato Clemente Papa ordinatus illius civitatis Episcopus, Evangelii praedicatione Christianam fidem propagavit, ac, multis pro ea susceptis laboribus, miraculorum gloria conspicuus obdormivit in Domino. Cameraci, in Gallia, sancti Gaugerici, Episcopi et Confessoris. In provincia Valeriae sancti Equitii Abbatis, cujus sanctitas testimonio beati Gregorii Papae comprobatur. Tuderti, in Umbria, sanctae Dignae Virginis.