Pridie Nonas Augusti _ Sancti Dominici Confessoris, qui Ordinis Fratrum Praedicatorum Fundator fuit, atque octavo Idus mensis hujus in pace quievit. Thessalonicae item natalis beati Aristarchi, qui discipulus et comes individuus fuit sancti Pauli Apostoli, de quo ipse Paulus ad Colossenses scribit: « Salutat vos Aristarchus, concaptivus meus ». Is, ab eodem Apostolo Episcopus Thessalonicensium ordinatus, tandem, post longos agones, sub Nerone, coronatus a Christo, quievit. Romae sanctae Perpetuae, quae, a beato Petro Apostolo baptizata, Nazarium filium et Africanum virum ad Christi fidem perduxit, et multa sanctorum Martyrum corpora sepelivit; ac tandem, bonorum operum meritis cumulata, migravit ad Dominum. Item Romae, via Latina, passio beati Tertullini, Presbyteri et Martyris; qui, sub Valeriano Imperatore, post impiam fustium mactationem, ignium circa latera exustionem, oris quassationem, atque in equuleo extensionem nervorumque caesionem, data sententia, capitis amputatione martyrium consummavit. Constantinopoli sancti Eleutherii Martyris, ex ordine Senatorio viri, qui pro Christo, in persecutione Maximiani, gladio caesus est. In Perside sanctarum Martyrum Iae et Sociarum; quae, cum novem millibus Christianis captivis, sub Sapore Rege, diversis poenis afflictae, martyrium subierunt. Veronae sancti Agabii, Episcopi et Confessoris. Turonis, in Gallia, sancti Euphronii Episcopi. Coloniae Agrippinae commemoratio sancti Protasii Martyris; qui Mediolani, una cum Gervasio fratre, passus est tertiodecimo Kalendas Julii.