Kalendis Augusti _ Romae, in Exquiliis, Dedicatio sancti Petri Apostoli ad Vincula. Antiochiae passio sanctorum septem fratrum Machabaeorum Martyrum, qui, cum matre sua, passi sunt sub Antiocho Epiphane Rege. Eorum reliquiae, Romam translatae, in Ecclesia sancti Petri ad Vincula conditae fuerunt. Vercellis natalis sancti Eusebii, Episcopi et Martyris, qui, ob confessionem fidei catholicae, a Constantio Principe Scythopolim, in Palaestina, et inde in Cappadociam relegatus, postmodum ad Ecclesiam suam reversus, martyrium, persequentibus Arianis, passus est. Ipsius autem memoria etiam decimo octavo Kalendas Januarii solemniter habetur, quo die fuit Episcopus ordinatus; ejusque festum recolitur decimo septimo Kalendas Januarii. Romae, via Latina, sanctorum Martyrum Boni Presbyteri, Fausti et Mauri, cum aliis novem; qui in Actis sancti Stephani Papae describuntur. Item Romae passio sanctarum Virginum Fidei, Spei et Caritatis, e sancta Sophia matre progenitarum, quae, sub Hadriano Principe, martyrii coronam adeptae sunt. Philadelphiae, in Arabia, sanctorum Martyrum Cyrilli, Aquilae, Petri, Domitiani, Rufi et Menandri, una die coronatorum. Perge, in Pamphylia, sanctorum Martyrum Leontii, Attii, Alexandri, et aliorum sex agricolarum; qui, in persecutione Diocletiani, sub Flaviano Praeside, decollati sunt. Gerundae, in Hispania, natalis sancti Felicis Martyris, qui, post diversa tormentorum genera, a Daciano tamdiu jussus est laniari, donec invictum Christo spiritum redderet. In territorio Parisiensi sancti Justini Martyris. Viennae, in Gallia, sancti Veri Episcopi. Wintoniae, in Anglia, sancti Ethelwoldi Episcopi. In pago Lisuino, in Gallia, sancti Nemesii Confessoris.