Quarto Kalendas Augusti _ Tarasci, in Gallia Narbonensi, sanctae Marthae Virginis, hospitae Salvatoris nostri ac sororis beatorum Mariae Magdalenae et Lazari. Romae, via Aurelia, sancti Felicis Secundi, Papae et Martyris; qui, ab Ariano Imperatore Constantio, ob catholicae fidei defensionem, e sede sua dejectus, et Cerae, in Tuscia, occulte gladio necatus, gloriose occubuit. Ejus corpus, inde a Clericis raptum, eadem via sepultum fuit; postea vero, ad Ecclesiam sanctorum Cosmae et Damiani delatum, ibidem, Gregorio Decimo tertio Summo Pontifice, repertum est sub altari, una cum reliquiis sanctorum Martyrum Marci, Marcelliani et Tranquillini, atque in eodem loco, pridie Kalendas Augusti, simul cum eis reconditum. In quo etiam altari inventa fuerunt corpora sanctorum Martyrum Abundii Presbyteri, et Abundantii Diaconi; quae, non multo post, ad Ecclesiam Societatis Jesu solemniter translata sunt pridie natalis eorum. Item Romae, via Portuensi, sanctorum Martyrum Simplicii, Faustini et Beatricis, temporibus Diocletiani Imperatoris. Horum duo primi, post multa et diversa supplicia, jussi sunt capitalem subire sententiam; Beatrix vero, eorum soror, in confessione Christi est in carcere praefocata. Romae praeterea sanctorum Martyrum Lucillae et Florae Virginum, Eugenii, Antonini, Theodori, et Sociorum decem et octo; qui sub Gallieno Imperatore martyrium obierunt. Item Romae sanctae Serapiae Virginis, quae, sub Hadriano Principe, cum esset tradita duobus lascivis juvenibus et minime potuisset illudi, nec postmodum ardentibus facibus inflammari, Derilli Judicis jussu fustibus caesa est, dehinc gladio decollata. Ejus corpus a beata Sabina in suo monumento, juxta aream Vindiciani, sepultum est; sed memoria ipsius martyrii tertio Nonas Septembris celebrior habetur, quo die ambarum sarcophagum ibi compositum et ornatum fuit, et locus orationis condigne dicatus. Gangris, in Paphlagonia, sancti Callinici Martyris, qui, virgis ferreis verberatus aliisque suppliciis afflictus, tandem, in fornacem injectus, spiritum Deo reddidit. In Norvegia sancti Olavi, Regis et Martyris. Trecis, in Gallia, sancti Lupi, Episcopi et Confessoris; qui, cum beato Germano, ad expugnandam Pelagianorum haeresim, in Britanniam perrexit, urbemque Trecas a furore Attilae, Galliam omnem devastantis, assidua oratione defendit; demum, quinquaginta duobus annis sacerdotio venerabiliter functus, in pace quievit. In civitate Briocensi, in Gallia, sancti Gulielmi, Episcopi et Confessoris. Item depositio beati Prosperi, Aurelianensis Episcopi. Apud Tudertum, in Umbria, sancti Faustini Confessoris. In civitate Mamiensi sanctae Seraphinae.