Quinto Kalendas Augusti _ Mediolani natalis sanctorum Martyrum Nazarii, et Celsi pueri, quos Anolinus, sub rabie persecutionis quae per Neronem excitata est, diu maceratos et afflictos in carcere, gladio feriri jussit. Romae passio sancti Victoris Primi, Papae et Martyris. Item Romae sancti Innocentii Primi, Papae et Confessoris, qui ad Dominum migravit quarto Idus Martii. Thebaide, in Aegypto, commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, qui in Decii et Valeriani persecutione passi sunt, quando Christianis, optantibus pro Christi nomine gladio percuti, callidus hostis, tarda ad mortem supplicia conquirens, animas cupiebat jugulare, non corpora. Ex eorum numero unus, post equuleos et laminas ac sartagines superatas, melle perunctus, ligatis manibus post tergum, sub ardentissimo sole, fucorum ac muscarum aculeis expositus fuit; alius, inter flores molliter vinctus, cum ad eum, ut concitaret in libidinem, impudicissimum scortum venisset, praecisam morsu linguam in blandientis faciem exspuit. Ancyrae, in Galatia, sancti Eustathii Martyris, qui, variis tormentorum generibus excruciatus, atque demersus in flumen, sed inde ab Angelo ereptus, demum, columba e caelis adveniente, ad praemia aeterna vocatus est. Mileti, in Caria, sancti Acatii Martyris, qui, sub Licinio Imperatore, post diversas poenas, injectus in fornacem ac Dei ope servatus illaesus, capitis abscissione martyrium complevit. In Britannia minore sancti Sampsonis, Episcopi et Confessoris. Lugduni, in Gallia, sancti Peregrini Presbyteri, cujus beatitudinem gloria miraculorum testatur.