Septimo Kalendas Augusti _ Dormitio sanctae Annae, quae mater exstitit Immaculatae Virginis Genitricis Dei Mariae. Philippis, in Macedonia, natalis sancti Erasti, qui, illic a beato Paulo Apostolo relictus Episcopus, ibidem martyrio coronatus est. Romae, via Latina, sanctorum Martyrum Symphronii, Olympii, Theoduli et Exsuperiae; qui (ut in gestis sancti Stephani Papae legitur), ignibus combusti, martyrii palmam adepti sunt. In Portu Romano sancti Hyacinthi Martyris, qui, primo in ignem injectus, deinde in profluentem praecipitatus, illaesus evasit; post haec, sub Trajano Imperatore, a Leontio Consulari percussus gladio, vitam finivit. Ipsius corpus Julia Matrona in praedio suo, juxta Urbem, sepelivit. Veronae sancti Valentis, Episcopi et Confessoris. Romae sancti Pastoris Presbyteri, cujus nomine Titulus exstat in Viminali, apud sanctam Pudentianam. In monasterio sancti Benedicti, in agro Mantuano, sancti Simeonis, Monachi et Eremitae, qui, multis miraculis clarus, in senectute bona quievit.