Undecimo Kalendas Augusti _ Apud Massiliam, in Gallia, natalis sanctae Mariae Magdalenae, de qua Dominus ejecit septem daemonia, et quae ipsum Salvatorem a mortuis resurgentem prima videre meruit. Philippis, in Macedonia, sanctae Synthyches, cujus meminit beatus Paulus Apostolus. Ancyrae, in Galatia, natalis sancti Platonis Martyris, qui, sub Agrippino Vicario, verberibus caesus, uncis laniatus ferreis, aliisque immanissimis tormentorum generibus cruciatus, demum, abscisso capite, invictam animam Deo reddidit. Ipsius vero miracula in subveniendis captivis, Acta secundae Synodi Nicaenae testantur. In Cypro sancti Theophili Praetoris, qui ab Arabibus tentus, et, cum nec donis nec minis flecti posset ut Christum negaret, gladio caesus est. Antiochiae sancti Cyrilli Episcopi, doctrina et sanctitate conspicui. Menati, in territorio Arvernensi, sancti Menelei Abbatis. In monasterio Fontanellae, in Gallia, sancti Wandregisili Abbatis, miraculis clari; cujus corpus ad Blandinum monasterium, in Flandria, postea delatum fuit. Scythopoli, in Palaestina, sancti Josephi Comitis.