Tertiodecimo Kalendas Augusti _ Antiochiae passio sanctae Margaritae, Virginis et Martyris. In monte Carmelo sancti Eliae Prophetae. In Judaea natalis beati Joseph, qui cognominatus est Justus, quem Apostoli cum beato Matthia statuerunt ut locum apostolatus Judae proditoris impleret; sed, cum sors cecidisset super Matthiam, ipse, nihilominus praedicationis et sanctitatis officio inserviens, multamque pro fide Christi a Judaeis persecutionem sustinens, victorioso fine quievit. De quo etiam refertur quod venenum biberit, et nihil ex hoc triste propter Domini fidem pertulerit. Cordubae, in Hispania, sancti Pauli, Diaconi et Martyris; qui, cum infideles principes argueret Mahumeticae impietatis ac saevitiae, et Christum constantissime praedicaret, idcirco, eorum jussu necatus, ad praemia evolavit in caelum. Damasci sanctorum Martyrum Sabini, Juliani, Maximi, Macrobii, Cassiae et Paulae, cum aliis decem. In Lusitania sanctae Wilgefortis, Virginis et Martyris; quae, pro Christiana fide ac pudicitia decertans, in cruce meruit gloriosum obtinere triumphum. Eodem die natalis sanctorum Flaviani Secundi, Episcopi Antiocheni, et Eliae, Episcopi Hierosolymitani; qui, pro Synodo Chalcedonensi ab Anastasio Imperatore ambo in exsilium acti, victores migrarunt ad Dominum. In pago Bononiensi, in Gallia, sancti Vulmari Abbatis, admirandae sanctitatis viri. Treviris sanctae Severae Virginis.