Pridie Idus Julii _ Sancti Bonaventurae, ex Ordine Minorum, Cardinalis et Episcopi Albanensis, qui sequenti die migravit ad Dominum. Romae sancti Justi militis, qui, sub Claudio Tribuno, apparente sibi divinitus Cruce, credidit in Christum, et, mox baptizatus, omnia sua pauperibus erogavit; tentus deinde a Magnetio Praefecto, atque verberari nervis, galea ignita contegi et in rogum immitti jussus ac ne in capillo quidem laesus, in Domini confessione reddidit spiritum. Synope, in Ponto, sancti Phocae Martyris, ejusdem civitatis Episcopi, qui, sub Trajano Imperatore, carcerem, vincula, ferrum ignemque pro Christo superans, evolavit in caelum. Ejus reliquiae postea Viennam, in Gallia, sunt delatae, et in Basilica sanctorum Apostolorum conditae. Alexandriae sancti Heraclae Antistitis, ob cujus celeberrimam opinionem, Africanus historiographus memorat se Alexandriam, ad eum visendum, properasse. Carthagine sancti Cyri Episcopi, in cujus festivitate sanctus Augustinus de eo sermonem ad populum habuit. Novocomi sancti Felicis, qui fuit primus ejusdem civitatis Episcopus. Brixiae sancti Optatiani Episcopi. Daventriae, in Belgis, sancti Marcellini, Presbyteri et Confessoris.